Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 2:13-18
13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum :
15et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.
16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
18Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Commentaires sur Matthieu 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires