Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 19:16-22
16Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?
17Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
21Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
Commentaires sur Matthieu 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires