Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 18:30-34
30Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
32Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Commentaires sur Matthieu 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires