Matthieu 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 15:10-20

10Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

Lire Matthieu 15 en entier

Commentaires sur Matthieu 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project