Matthieu 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 11:2-10

2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

3ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?

4Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.

5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

8Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

9Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

10Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Lire Matthieu 11 en entier

Commentaires sur Matthieu 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project