Vulgate clémentine (latin)
Marc 9:18-29
18Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
20Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
26Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
28Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
Commentaires sur Marc 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires