Vulgate clémentine (latin)
Marc 6:16-29
16Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
23et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
26Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
Commentaires sur Marc 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires