Vulgate clémentine (latin)
Marc 4:9-23
9Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
14Qui seminat, verbum seminat.
15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
17et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
19et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
21Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
22Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23Si quis habet aures audiendi, audiat.
Commentaires sur Marc 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires