Marc 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 3:28-35

28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :

29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.

30Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

31Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,

32et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.

33Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?

34Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.

35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Lire Marc 3 en entier

Commentaires sur Marc 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project