Marc 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 3:22-30

22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?

24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

26Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

27Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.

28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :

29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.

30Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

Lire Marc 3 en entier

Commentaires sur Marc 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project