Vulgate clémentine (latin)
Marc 14:32-46
32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
34Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
38vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
40Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
41Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
42Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
43Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
44Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
45Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
46At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
Commentaires sur Marc 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires