Vulgate clémentine (latin)
Marc 13:14-37
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
18Orate vero ut hieme non fiant.
19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
33Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
Commentaires sur Marc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires