Vulgate clémentine (latin)
Marc 1:21-39
21Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
24dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
25Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
33et erat omnis civitas congregata ad januam.
34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
38Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Commentaires sur Marc 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires