Vulgate clémentine (latin)
Luc 9:28-36
28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.
34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
35Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
Commentaires sur Luc 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires