Vulgate clémentine (latin)
Luc 23:13-25
13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16Emendatum ergo illum dimittam.
17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
22Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
Commentaires sur Luc 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires