Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:21-37
21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.
27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires