Vulgate clémentine (latin)
Luc 21:25-33
25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :
26arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :
27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
29Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
31Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
33Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
Commentaires sur Luc 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires