Vulgate clémentine (latin)
Luc 2:34-52
34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
41Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
45Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
49Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?
50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
51Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.
Commentaires sur Luc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires