Vulgate clémentine (latin)
Luc 18:9-14
9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.
11Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Commentaires sur Luc 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires