Luc 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 16:23-28

23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :

24et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

25Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :

26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

27Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :

28habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

Lire Luc 16 en entier

Commentaires sur Luc 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project