Vulgate clémentine (latin)
Luc 11:33-54
33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
34Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
36Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
41Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
46At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
49Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Commentaires sur Luc 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires