Vulgate clémentine (latin)
Luc 1:39-56
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
42et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :
55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
Commentaires sur Luc 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires