Juges 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Juges 6:1-5

1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,

2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :

4et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.

5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.

Lire Juges 6 en entier

Commentaires sur Juges 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project