Jean 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 8:38-47

38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

39Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.

40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.

42Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

43Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.

44Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

46Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?

47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

Lire Jean 8 en entier

Commentaires sur Jean 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project