Vulgate clémentine (latin)
Jean 8:3-11
3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
4et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
5In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
11Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
Commentaires sur Jean 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires