Jean 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 3:1-10

1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.

2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

3Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

4Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?

5Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

6Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

7Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.

8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.

9Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?

10Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?

Lire Jean 3 en entier

Commentaires sur Jean 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project