Vulgate clémentine (latin)
Jean 12:27-36
27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
30Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
31Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
35Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
Commentaires sur Jean 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires