Vulgate clémentine (latin)
Jean 12:1-19
1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
11quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
15Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
Commentaires sur Jean 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires