Jean 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 10:22-38

22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.

25Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :

26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :

28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.

30Ego et Pater unum sumus.

31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.

32Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?

33Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

34Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?

35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :

36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?

37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

38Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.

Lire Jean 10 en entier

Commentaires sur Jean 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project