Vulgate clémentine (latin)
Jean 1:35-45
35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
39Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
Commentaires sur Jean 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires