Vulgate clémentine (latin)
Job 7:11-21
11Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?
13Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :
14terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?
18Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
19Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
20Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.
Commentaires sur Job 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires