Vulgate clémentine (latin)
Job 31:19-34
19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;
20si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :
22humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;
25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;
26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
27et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :
28quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :
30non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
31Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
32foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Commentaires sur Job 31
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires