Vulgate clémentine (latin)
Job 27:13-23
13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
Commentaires sur Job 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires