Vulgate clémentine (latin)
Job 15:17-25
17Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.
18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :
19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Commentaires sur Job 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires