Jérémie 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 3:1-9

1Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

2Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere.

4Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :

5numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.

7Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :

9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno :

Lire Jérémie 3 en entier

Commentaires sur Jérémie 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project