Jérémie 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 23:21-40

21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

22Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.

23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ?

24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.

25Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?

27Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?

28Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.

29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?

30Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

31Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.

32Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis : qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

33Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : visitabo super virum illum et super domum ejus.

35Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

36Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.

37Hæc dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

38Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini, et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini :

39propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea :

40et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.

Lire Jérémie 23 en entier

Commentaires sur Jérémie 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project