Jérémie 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 10:3-10

3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :

4argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :

5in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.

6Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

7Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.

8Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.

9Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc.

10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

Lire Jérémie 10 en entier

Commentaires sur Jérémie 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project