Jacques 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jacques 5:1-8

1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.

2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

3Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.

5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

6Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.

7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.

8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.

Lire Jacques 5 en entier

Commentaires sur Jacques 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project