Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 43:5-13
5Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
6Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
7Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
9Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant : Vere.
10Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
11Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
12Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
13Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?
Commentaires sur Ésaïe 43
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires