Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 3:1-8
1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ;
2fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
5et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
7Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
Commentaires sur Ésaïe 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires