Ésaïe 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ésaïe 14:1-12

1Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.

2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.

3Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,

4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?

5Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,

6cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

7Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;

8abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.

9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

10Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.

11Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.

12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?

Lire Ésaïe 14 en entier

Commentaires sur Ésaïe 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project