Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 10:8-15
8Dicet enim :
9Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Charcamis, sic Calano ? et ut Arphad, sic Emath ? numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
10Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
12Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
15Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Commentaires sur Ésaïe 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires