Osée 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Osée 4:8-13

8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

Lire Osée 4 en entier

Commentaires sur Osée 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project