Osée 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Osée 10:9-15

9Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

10Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.

12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.

15Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.

Lire Osée 10 en entier

Commentaires sur Osée 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project