Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 7:11-18
11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
17Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
Commentaires sur Hébreux 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires