Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 12:5-13
5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
6Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
Commentaires sur Hébreux 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires