Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 11:13-16
13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
Commentaires sur Hébreux 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires