Genèse 44
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 44:18-34

18Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.

21Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

Lire Genèse 44 en entier

Commentaires sur Genèse 44

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project