Genèse 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Genèse 4:5-12

5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

Lire Genèse 4 en entier

Commentaires sur Genèse 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project