Vulgate clémentine (latin)
Genèse 25:1-11
1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :
6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
9Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
10quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
Commentaires sur Genèse 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires